Liber Ruth*

Caput 4: Versus 8

Solvere.Calceamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calceamentum solvit, et Christo dedit, quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit; unde ait:Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus
(* Traductions européennes)